BUSSAE vel BUYSAE

BUSSAE vel BUYSAE
BUSSAE vel BUYSAE
dicuntur a Belgis naves maiores, quarum plurimae 120. aliae 100. 60. 50. Tonnarum seu dimidiô tanti Lastarum sunt, atque in Harengarum piscatione adhibentur. Harum initiô Iunii mensis mille et amplius emittunt, impositis singulis 24. 18. 16. hominibus, quibus naves bellicae in tutelam adduntur plures paucioresque pro temporm ratione. Quae dein Hitlandiam versus pergunt, et usque ad idem 14. mensis praefatribi subsistunt: statuti enim locô inter piscatores est, ne ante diem istum retia proiciantur, quod harengas ad saliendum citius haud aptas credant. Hinc porro piscationem incipiunt; ac e regione Scotiae et angliae, Yarmoutham usque, h. e. totis 200. milliaribus progrediuntur, quo circa diem S. Bartholomaei perveniunt, et interiectô tempore bis vel ter harengis replentur, quas aliae naves ipsis obviam venientes excipiunt statimque in alias regiones exportant. Quas vero postea in regione Yarmuthensi capiunt, eas non amplius saliriidoneas iudicantes, vel domum avehunt, vel Anglis vendunt, unde et harengae infumatae fiunt. Lucrum, quod inde trahitur, ingens est, singulaeque harum Bussarum unâ vice repletae 2500. Imperiales creduntur lucrari: unde et Tutores orphanis non melius prospectum autumant, quam si pecuniam corum in istiusmodi naves impendant. Praeter istas autem naves, aliae minorm generum, ut Pinkae, Galiottae et similes, ultra 3000. et amplius, eidem negotio adhibentur, qua de re vide Consilium Anonymi ad Angliae Regem de Incrementis Regni per captur am harengarum, in Diar. Europ. continuat. Continuat. VI.p. 388. ac Ioh. Keymonsium Observat. de Piscatura Belgarum, in Append. ad Contin. XI. praefati Diarti: ut et infra, ubi de Harengis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”